Hi quos Tao Yuanming (Sec. IV-V) panxit praeclari uersus ex Sinico sermone in Latinum a me uersi sunt:
Defuge quae noceant animae freta turbida mentis:
quae fieri, quonamque uelint deducere, Parcis
stamina da curare; metu iam corde remoto,
laetitia ablata, te ducant omnia fluxa.
Tempus cuique ratum est pereundi: quid iuuat angi?
*freta turbida mentis. Hoc uolo intellegi omnes motus animi et cogitationes, quae modum rationis excedant eiusque moderamen euadant uel uiolentia uel multitudine. Itaque quae plano uocabulo a Tao Yuanming posita est sententia, eam aduenticio quodam figmento Latine exprompsi (haud aliter stamina Parcarum uolo fatum uel fortunam significare). Leander namque apud Nasonem sic canit animo multum perturbato desiderio Heronis: cumque mea fiunt turbida mente freta (Heroides xviii. 172). Et Apuleius Platonicus in libro de deo Socratis, ficta quorundam poetarum comprobans, dicit daemones omnem humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare; quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant (De deo Socratis xii). Illud salum mentis eius etiam in Augustini libris de ciuitate dei legere potes ubi quaestio proposita est de natura daemonum sententiaeque conferuntur Platonicorum cum Christiana religione.
甚念傷吾生,正宜委運去。
縱浪大化中,不喜亦不懼。
應盡便須盡,無復獨多慮。
