quidam Versus sinici, sec. iv-v

Hos quos Tao Yuanming (Sec. IV-V) panxit praeclaros versus ex Sinico sermone in Latinum verti:

Defuge quae noceant animae freta turbida mentis:
quae fieri, quonamque uelint deducere, Parcis
stamina da curare; metu iam corde remoto,
laetitia ablata, te ducant omnia fluxa.  
Tempus cuique ratum est pereundi: quid iuuat angi?

*freta turbida mentis. Sic Leander apud Nasonem canit animo multum perturbato desiderio Heronis: cumque mea fiunt turbida mente freta (Heroides xviii. 172). Et Apuleius Platonicus in libro de deo Socratis, ficta quorundam poetarum comprobans, dicit daemones omnem humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentisad omnes cogitationum aestus fluctuare; quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant (De deo Socratis xii). Illud eius salum mentis etiam in Augustini libris de civitate dei legi potest ubi quaestio proposita est de natura daemonum sententiaeque conferuntur Platonicorum cum Christiana religione.        

甚念傷吾生,正宜委運去。 
縱浪大化中,不喜亦不懼。
應盡便須盡,無復獨多慮。

Leave a comment