Plotini Enneas IV, 3.18:
Ratiocinatione tum utitur anima, cum nondum in corpus uenerit? tum, cum rursus excesserit ex eo? Penes corpus autem nascitur ratiocinatio cum sit difficultas, eoque sit anima curis referta atque confecta. Nam id, ratiocinatione opus esse, sic degenerat ab intellectu qui sibi satis est, quemadmodum et in artibus ratiocinatio artifici cadit difficultate impedito; cumque nihil exsistat molestiae, ars et dominatur et operatur ipsa.
Πότερα δὲ λογισμῷ ψυχὴ χρῆται πρὶν ἐλθεῖν καὶ πάλιν αὖ ἐξελθοῦσα; ἢ ἐνταῦθα ὁ λογισμὸς ἐγγίγνεται ἐν ἀπόρῳ ἤδη οὔσης καὶ φροντίδος πληρουμένης καὶ μᾶλλον ἀσθενούσης: ἐλάττωσις γὰρ νοῦ εἰς αὐτάρκειαν τὸ λογισμοῦ δεῖσθαι, ὥσπερ καὶ ἐν ταῖς τέχναις ὁ λογισμὸς ἀποροῦσι τοῖς τεχνίταις, ὅταν δὲ μὴ χαλεπὸν ᾖ, κρατεῖ καὶ ἐργάζεται ἡ τέχνη.

Leave a comment